monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.118

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 36, 20
{IV} Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoria gloria superavit etiam semet. opera eius sunt Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum Praxitelis, verum in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent, multi navigaverunt Cnidum. duas fecerat simulque vendebat, alteram velata specie, quam ob id praetulerunt quorum condicio erat, Coi, cum eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii emerunt, inmensa differentia famae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below