monumenta.ch > Servius > 600 > csg876.253

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 36
Et quia tunc ille homo mea admonitione sic evigilavit de somno mortis, quam sibi pro vita elegerat: idcirco tunc nec cogitatione, nec verbo, nec facto quae prius ardenter habuit ad scelera, vult amplius peccare, sed studiosissime in fortissima poenitentia se elevat ad me. Quapropter mox et ego suscipio eum totum: et deinceps dimitto cum quasi liberum: ita quod in praedictis concupiscentiis gravem infestationem ultra non habebit; ut charissimi filii mei sustinent, quos moneo multiplici miseria ignitis sagittis diabolicarum persuasionum, quia ipse harum tunc non indiget.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below