monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 51
Et ut oves, dum eas lupus dispergens dissipat, tamen non moriuntur; ita sunt et isti homines in morte animae non morientes, sed eo magis viventes purgati in adversis. Nam bona arbor ut fructum ferat irrigatur, putatur, atque circumfoditur; et ab ea erucae ne fructum eius corrodant abstrahuntur. Quid hoc? Bonus scilicet homo non sit durus, hoc malevolus ad iustitiam Dei, sed lenis ac flexibilis ad quodque bonum, a se abscindens malum, seque considerans in scrutatione operum suorum, atque auferens a se infestationem laedentium se inimicorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below