monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 52
Sed tamen antequam homo sentiat me in cogitatione sua aut intellectus ipsius intelligat me intra se; sum ei caput et radix fructuositatis, et virtus fortitudoque firmae civitatis, quae aedificata est supra firmam petram. Omnis ergo fidelis homo audiat me sibi dicentem: O homo, estne conveniens et congruum ut homo rationalis sine intellectu sit, ut irrationale pecus quod non aliter facit nisi secundum quod expetit libido ipsius?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below