monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 36, 41
{IV} Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno lapide. idem et a Coponio quattuordecim nationes, quae sunt circa Pompeium, factas auctor est. -

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below