monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 100
Propter quod etiam eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo, auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae sunt; quae sunt in dulcedine Dei gemina praecepta charitatis, bona scilicet et praecipua voluntate quasi auro et iustis operibus veluti clarissimis gemmis, mirabili dono summi datoris composita. Ita ut super utrumque humerum eiusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius ante et retro descendat; quoniam eadem praecepta in multa sollicitudine portat unum scilicet in Deo ut in humero dextro, et alterum in proximo ut in humero sinistro, sicut scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum. Hoc tale est: Sic debes diligere Dominum Deum tuum, qui Dominus tuus est, videlicet hoc honore quo dominatur omni creaturae, et Deus tuus quia ipse non habens initium, sed creator omnium existens, ita ut propter amorem eius in corde tuo primum exsuperes et prosternas carnem corporis tui, quod tibi valde durum est, quia primum devicta carne postmodum regnabit spiritus tuus in te, et tunc Deum in anima tua sic intelliges ut mandata eius scienter custodias, atque ea non pigro opere compleas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below