monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 105
Unde etiam eadem virtus speciem hominis non habet, quia contradictionem illam qua Deo in malefactis resistitur (ut supra dictum est) abiicit figens tantum in timorem cognitionem suam in Deum, pergensque rectissima itinera voluntatis eius. Ideo et plurimos oculos undique in se habet, tota in sapientia vivens; quia per oculos boni intellectus, ubique se circumspicit, Deum intuendo in omnibus mirabilibus eius, ita ut in bonis operibus eius rectum iter habeat, et in malis confusionem diaboli per cognitionem Dei diffugiat; omnis tali modo in sapientia fulgens, quia omnia mortifera spiritui nocentia contemnit, mortem fugiens et iniquitatem relinquens, atque sapienter domum sibi in vita aedificans.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below