monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 106
Induta est quoque quasi umbroso indumento, per quod ipsi oculi prospiciunt; quia circumdata est validissima constrictione, frangens desideria carnis in hominibus, et aspiciens per eamdem abstinentiam in lumine vitae, in quo mirifice fulget homo in beatitudine. Multoque timore tremit coram me; quoniam angustiam et tremorem ponit in cordibus ignitorum hominum, ita ut turbinem et fragilitatem carnis suae semper habeant in pavore, ne labantur in peccatis, et ne fiduciam suam in se ipsis aut in aliis hominibus ponant, sed in eum qui regnat in aevum, veluti etiam ipsa ut supra visum est in querimonia sua ostendit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below