monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 36, 112
{XXIV} subit vero cogitatio, quota portio harum fuerint areae illae, quas invictis imperatoribus decernebant publice ad exaedificandas domos; summusque illarum honos erat, sicut in P. Valerio Publicola, primo consule cum L. Bruto, post tanta merita et fratre eius, qui bis in eodem magistratu Sabinos devicerat, adici decreto, ut domus eorum fores extra aperirentur et ianua in publicum reiceretur. hoc erat clarissimum insigne inter triumphales quoque domos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below