monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 36, 200
{LXVIII} Et peractis omnibus, quae constant ingenio arte naturam faciente, succurrit mirari nihil paene non igni perfici. accipit harenas, ex quibus aliubi vitrum, aliubi argentum, aliubi minium, aliubi plumbi genera, aliubi pigmenta, aliubi medicamenta fundit. igni lapides in aes solvuntur, igni ferrum gignitur ac domatur, igni aurum perficitur, igni cremato lapide caementa in tectis ligantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below