monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 34, 11
{VI} Privatim Aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. in iis ergo iuxta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri talis fuit Theonis iussu praeconis Clesippus fullo gibber et praeterea et alio foedus aspectu, emente id Gagania HS L.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below