monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 24
Nunc autem mundus, in septimo numero saeculi ante novissimum diem, est sicut in die septimo. Quomodo? Prophetae voces suas compleverunt, Filius etiam meus voluntatem meam in mundo perfecit, et aperte Evangelium in toto mundo praedicatum est, sed et hoc per tempus temporum pleni numeri, et per plus temporum annorum ipsius pleni numeri, quamvis in multa diversitate morum hominum tamen per me bene fundatum perstitit. Sed nunc catholica fides in populis vacillat, et Evangelium in hominibus claudicat, fortissima etiam volumina quae probatissimi doctores multo studio enucleaverunt: turpi taedio diffluunt, et cibus vitae divinarum Scripturarum iam tepefactus est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below