monumenta.ch > Isidorus > sectio 29

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 45
Tales enim illusiones in diversis creaturis ostendit; videlicet in humore, in viriditate et in siccitate earum. Sed et in hominibus decept ones suas facere non decinit. Quomodo? Videbitur enim sanis immittere aegritudinem, et infirmis sanitatem, daemones eiicere, ac interdum mortuos suscitare. Quomodo? Cum enim aliquando quispiam vita evanuerit, cuius anima in potestate ipsius diaboli est, circa cadaver illius qui vita discesserit interdum permissione mea illusiones suas ostendet, cadaver illius quasi vivat moveri faciens, quod tamen per brevissimam horam et non per longius spatium facere interdum permittetur; ne hac praesumptione gloria Dei derideatur atque nihilipendatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below