monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 34, 155
{XLVI} praecipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus carnes recreandas. componitur hoc modo: propolis oboli VI, Cimoliae cretae drachmae VI, aeris tusi drachmae II, squamae ferri totidem, cerae X, olei sextarius. his adicitur, cum sunt repurganda volnera aut replenda, ceratum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below