monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 34, 159
{XLVII} plumbi nigri origo duplex est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex sese parit aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur. huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae venae; haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis partibus nonis II.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below