Plinius Plinius, Naturalis Historia, 33, 10 {IV} sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum; et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. quamquam et de nomine ipso ambigi video. Graeci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, postea et Graeci et nostri symbolum.