monumenta.ch > Hieronymus > csg48.371

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 10
Nam et angelici ordinis officia habetis: et fortissima fundamenta praescitis ubicunque constituenda sunt, unde magnus est vester honor. Itemque dicebat: O pulchrae facies Deum aspicientes, et in aurora aedificantes. O beatae virgines, quam nobiles estis, in quibus rex se consideravit, cum in vobis omnia coelestia ornamenta praesignavit, ubi etiam suavissimus hortus estis in omnibus ornamentis redolentes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below