monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 11
O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota, quam nulla terrena excellentia comprehendit: tu circumdata es amplexibus divinorum mysteriorum. Tu rubes ut aurora, et ardes ut solis flamma. Et iterum sonus ille, ut vox multitudinis in querelis de revocandis ad eosdem gradus in harmonia, sic querebatur, dicens: O plangens vox est haec maximi doloris. Ah! ah! quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio Dei surrexit; in qua delectatio carpis se latenter abscondit. Heu! heu! ubi voluntas crimina nescivit, et ubi desiderium hominis lasciviam fugit, quia tam pauci ad te veniunt. Luge, luge ergo in his innocentia; quae in pudore bono integritatem non amisisti, et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti, quia tam negligenter homines te attendunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below