monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 12
O vivens fons, quam magna est suavitas tua, qui faciem istorum in te non amisisti; sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres, qui se aestimabant illud habere, quod non licet sic stare. Unde: Gaude, filia Sion, quia Deus tibi multos reddit, quos serpens de te abscindere voluit, qui nunc in maiori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset. Vivens enim lux de his dicit: Tortuosum serpentem scandalizavi in sua suggestione, quae non ita plena fuerat sicut ille existimabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below