monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 33, 29
{VII} Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura latiore tunicae usos invenimus etiam praecones, sicut patrem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. sed anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patribus inseruere, ac quod antea militares equi nomen dederant, hoc nunc pecuniae indices tribuunt. nec pridem id factum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below