monumenta.ch > Plinius > sectio 132

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 33, 43
{XIII} quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra interponitur. Servius rex primus signavit aes. antea rudi usos Romae Timaeus tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census CXX assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. -

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below