monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 33, 53
{XVI} Et nos fecimus quae posteri fabulosi arbitrentur. Caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate munere patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus est, ferasque etiam argenteis vasis incessivere tum primum noxii, quod iam etiam in municipiis aemulantur. C. Antonius ludos scaena argentea fecit, item L. Murena; Gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo CXXIIII.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below