monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 61
Unde vides, o homo, lucidissimum aerem: candorem gaudii supernorum civium designantem, in quo audio in omnibus praedictis significationibus, mirabili modo diversum genus musicorum, in laudibus civium supernorum gaudiorum, in via veritatis fortiter perseverantium, ac in querelis revocatorum ad laudes eorumdem gaudiorum; quoniam ut aer comprehendit et sustinet ea quae sub coelo sunt, ita ut audis in omnibus praemonstratis tibi mirabilibus Dei, suavis et dulcis symphonia sonat in gaudio, miracula electorum in superna civitate existentium, et in Deo suavi devotione persistentium; ac in querelis incurvationem illorum quos antiquus serpens perdere tentat, quos tamen divina virtus ad societatem beatorum gaudiorum fortiter perducit: proferens in eis illa mysteria, quae humanis mentibus ad terram inclinatis sunt incognita, et in exhortatone virtutum se exhortantium ad salutem populorum quibus diabolicae insidiae repugnant, sed ipsae virtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per poenitentiam transeunt; quoniam ibi virtutes in mentibus fidelium, ad redemptionem ipsorum vitiis resistunt, quibus diabolico afflatu fatigantur; sed eis fortissima fortitudine superatis homines in peccatis prolapsi, divino nutu ad poenitentiam revertuntur, cum perquirunt et deflent anteriora facta, et cum considerant et cavent posteriora.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below