monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 25, 1
{I} Ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, medicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos elaborata iis abscondere ac supprimere cupimus et fraudare vitam etiam alienis bonis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below