monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 25, 77
{XXXVIII} Invenit et patrum nostrorum aetate rex Iuba quam appellavit Euphorbeam medici sui nomine. frater is fuit Musae, a quo divum Augustum conservatum indicavimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa corpora adstringere; antea non erat mos nisi calida tantum lavari, sicut apud Homerum etiam invenimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below