monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 25, 151
{XCV} Cicuta quoque venenum est, publica Atheniensium poena invisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen habet noxium; caulis autem et viridis estur a plerisque et in patinis. levis hic et geniculatus ut calami, nigricans, altior saepe binis cubitis, in cacuminibus ramosus, folia coriandri teneriora, gravia odoratu, semen aneso crassius, radix concava, nullius usus. semini et foliis refrigeratoria vis; sic et necat: incipiunt algere ab extremitatibus corporis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below