monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 20
{VIII} Glans optima in quercu atque grandissima, mox aesculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida, echinato calyce ceu castaneae. sed et in querna alia dulcior, molliorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below