monumenta.ch > Plinius > sectio 177

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 115
{L} vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae apud Matroon triferam et malum in agro Consentino. hoc autem evenit perpetuo in Venesi Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit magnitudines.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below