monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 134
{LVIII} Arbores quas naturae debemus tribus modis nascuntur, sponte aut semine aut ab radice. cura numerosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim totus sermo de natura est multis modis mirisque memorabili. namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus nec tralata vivere. hoc alias fastidio, alias contumacia, saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias caelo invidente, alias solo repugnante.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below