monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 141
{LX} duo genera earum: meta in fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque autem immittitur in perticas asseresve amputatione ramorum, qui XIII anno denariis singulis veniunt, quaestuosissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae antiqui plantaria ea appellabant. huic patria insula Creta, quamquam Cato Tarentinam eam appellat, credo, quod primum eo venerit. et in Aenaria succisa regerminat;

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below