monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 178
{LXX} Nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur iure scirpi fragiles palustresque *, e quibus * [et] tegulum tegetesque *, detracto cortice candelae luminibus et funeribus serviunt. firmior quibusdam in locis eorum rigor. namque iis velificant non in Pado tantum mautici, verum et in mari piscator Africus praepostero more velum intra malos suspendens, et mapalia sua Mauri tegunt, proximeque aestimanti hoc videantur esse, quod in interiore parte mundi papyrum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below