monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 180
{LXXI} rubi mora ferunt et alio genere similitudinem rosae quae vocatur cynosbatos. tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, tenerius quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti, inficiendo maxime capillo. qui et ipsi aqua decocti manduntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below