monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 219
{LXXIX} aesculus quoque umoris inpatiens. contra adacta in terram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed facile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura siccatae fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis opportuniora.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below