monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 229
{LXXXIV} facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera. eadem sectilibus lamnis in tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below