monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 16, 230
{LXXXIV} sunt vero et parvi usus fabrilium ministeriorum insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos, maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad firmitatem causa tempestivae caesurae quam inmaturae, quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below