monumenta.ch

Isidorus Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 5
Crocum dictum ab oppido Ciliciae qui vocatur Corycium, quamquam et alibi nascatur, sed non tantum vel tale quale in Cilicia: unde et a potiori parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus provenit et melius aliquid. Optimum autem est quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur manus inficiens et leviter acre. Quod si eiusmodi non fuerit, aut vetustum aut infusum agnoscitur. Adulteratur autem admixto crocomagmate: augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adicitur. Ea proditur si pulverulentum reperitur atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below