monumenta.ch

Isidorus Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 8
Cyperum a Graecis vocatum quod habeat virtutem ferventem. Radix est iunci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris sive contiguis in similitudinem olivarum, odorissimis atque acerrimis. Nascitur in paludibus atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi, quae in India nascitur et appellatur lingua eorum zinziber.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below