monumenta.ch

Isidorus Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 71
Cicuta, propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sicut dicitur fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit: hanc in carcere Socrates bibit et expiravit. Persius
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingues.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below