monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 44
Quia mulieri vir miscetur, quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur; quia nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluntatis videt. Quamvis de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae coniugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu Ecclesiae paululum reverenter abstinere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below