monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > 11

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 18, 197
{LIV} artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro pede. fit quoque quorundam occulta ratione, quod sors genialis atque fecunda est. non transferendum est ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus in serotina nihilque in contrarium, ut praecepere quidam falsa diligentia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below