monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 1
(PORCI) LATRONIS. Hoc expectatis, ut capite demisso verecundia se ipsa, antequam impelleretur, deiecerit? id enim deerat, ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum violasset inter altaria[que], coepit in ipso quo vindicabatur violare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est, quia incesta erat; deiecta est, quia damnata erat; repetenda est, quia et incesta et damnata et deiecta est. Dubitari potest, quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum vocat pereundi infelicitatem. Quid tibi, importuna mulier, (im)precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? 'Invocavi' inquit 'deos'; statuta in illo saxo deos nominasti et miraris, si te iterum deici volunt? si nihil aliud, loco incestarum stetisti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below