monumenta.ch > Servius > 115 > sectio 731 > 202

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 5
ARGENTARI narratio. Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probavero? nempe ut de saxo deicienda videatur; iam visa est. non imitabor istius impudentiam, ut repetendo iudicium, quod factum est, improbasse videar. quod exigebatur probavi, quod iudicastis exsequor. CORNELI HISPANI. Deos deasque invoco, quos priore iudicio non frustra invocavi: incesta quam tardissime pereat! 'Invocavi' inquit 'numina': quid invocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte, quantum sacerdos peccaverit, quae nec absolvi potuit nec mori. Aut tu sacerdotium violasti aut nos sacerdotem. Erras, (si) satis ad sacerdotium putas penire non posse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below