monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 11
PASTOR AIETIUS hanc controversiam apud Cestium dixit iam senator, et hunc colorem optimum putavit: sic veneficiis corpus induruit, ut saxa reverberet. multum CESTIUS hunc corripuit et dixit: hoc est, quare ego auditores meos vetem ad alios audiendos ire. haec mala mihi facit ille, qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in ALBUCIUM, qui illis diebus dixerat in hac controversia 'durius saxo'; et in BASSUM IULIUM multa, qui dixerat 'virgo desultrix'. OTHONEM IUNIUM patrem memini colorem [in]stultum inducere, quod (eo) minus ferendum est, quod libros colorum edidit: 'fortasse' inquit 'poenae se praeparavit, et, ex quo peccare coepit, cadere condidicit. '

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below