monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 4, 1, 1
Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam irritantur. Nulla flendi maior est causa quam flere non posse. Rapuit me qualem in convivium puderet venire; dimisit qualem redire ad sepulchrum puderet. Credo mirari aliquem, quod in forum amissis modo liberis veniam; at ego iam in convivio fui. 'Quousque' inquit 'flebis' est quaedam in ipsis malis miserorum voluptas et omnis adversa fortuna habet in querelis levamentum. Ibi me flere prohibes, ubi crudeliter ipse non fleres. Cum miserrimum sit flere, quam infelix sum, cui ne hoc quidem licet! Vidi ebriorum sitim et vomentium famem. Quis est iste, qui supra flentem patrem censuram lugendi postulat? proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus saeculo praecepta componit: scit, quantum super amissos tres liberos patri flendum sit, quem, si viveret, pater fleret. Senex, orbus, infelix hoc tantum inter miserias solacium capio, quod miserior esse non possum. Cineres meorum in sepulchro video. magnum solacium est saepius appellare liberorum non responsura nomina. Hic mihi vivendum est, ne cui de nuptiis, ne cui de liberis cogitanti dirum omen occurram. Cogit flere qui non sinit. In illo convivio morari etiam felicis patris esset iniuria.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below