monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.129

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 4, 3, 2
Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Pervenit ad patrem, non pepercit eius pudori. at ego querebar, quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari, quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare, quam non noveras. Multa nobis extorquentur, quae nolumus scribere; et tu in ea fortuna eras, in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat, qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam, causam suam egit apud eum, qui illam non noverat. Redit superbus, iubebet nos optare nuptias, cogebat; videbatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistulis consecutus est: nemo umquam tardius perit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnavit domum, vexavit puellam. haec tibi raptor non narraverat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below