monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 6
ARELLI FUSCI patris. 'Praecidatur' inquit 'lingua; genus est rogandi rogare non posse. ' Miseremini horum, iudices, ut misereri etiam singulorum soletis. CESTI PII. Ut hanc causam susciperem, ne ab eis quidem rogatus sum, pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccavit aliud quam quod natus est? CLODI TURRINI patris. Age, si quis agnoverit suum, petes alimenta, tamquam alueris? non est, quod timeas: nemo agnoscet. O miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus, quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum est: cum tam crudelis sit, misericordia publica vivit. Venite, miseri, et hodie primum vobis rogate.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below