monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 23
Illud SPARSUS dixit, quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti. ita enim hic potest videri laesisse rem publicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici (quam) membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne, quod bene dici potest, commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis [non] minus habere, licentiae (non) minus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below