monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 25
P. VINICIUS, summus amator Ovidi, hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ovidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni: quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIUS SEVERUS dixerat: ostende nobis captivos (tuos). IULIUS BASSUS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENUS commodius videbatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. ASPRENAS dixit, cum induxisset stipem porrigentem mendico: 'o (in)felicem patrem! ' et hoc qui dicit, ipse fortassis pater est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below