monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 32, 6
Sequitur: Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei, fratres charissimi, non semper in sacro eloquio venturum regnum dicitur, sed nonnunquam praesens Ecclesia vocatur. Unde scriptum est: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. In illo quippe regno scandala non erunt, ubi profecto reprobi non admittuntur. Quo videlicet exemplo colligitur quod hoc loco regnum Dei praesens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi huius gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? Quod si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis agatur agnoscimus. Discipulis enim rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari. Sic Israelitico populo ex Aegypti terra liberando repromissionis terra promittitur, et cum vocandus esset ad dona coelestia, terrenis promissionibus suadetur. Cur hoc? Ut dum esset aliquid quod de vicino perciperet, illud iam fidelius crederet quod de longinquo audire potuisset? Carnalis etenim populus si parva non acciperet, magna non crederet. Omnipotens ergo Deus largiendo terrena, suadet ad coelestia, ut percipiens quod videret, sperare disceret quod minime videbat; et tanto solidior de invisibilibus fieret, quanto eum ad spei certitudinem visibilia promissa fulcirent. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens, videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Ex ipso itaque regno quod iam videmus in mundo esse sublimatum speremus regnum quod in coelo credimus percipiendum. Nam sunt nonnulli qui Christianitatis nomine censentur, sed Christianitatis non habent fidem. Sola esse visibilia aestimant, invisibilia non appetunt, quia nec esse suspicantur. Ad sanctorum martyrum corpora consistimus, fratres mei. Nunquid isti carnem suam in mortem darent, nisi eis certissime constitisset esse vitam pro qua mori debuissent? Et ecce qui ita crediderunt, miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur, periuri veniunt et a daemonio vexantur, daemoniaci veniunt et liberantur. Quomodo ergo vivunt illic ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below