monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 1
Aestivum tempus quod corpori meo valde contrarium est, loqui me de expositione Evangelii longa mora interveniente prohibuit. Sed nunquid quia lingua tacuit, ardere charitas cessavit? Hoc etenim dico, quod apud se vestrum unusquisque recognoscit. Plerumque charitas quibusdam occupationibus praepedita, et in tegra flagrat in corde, et tamen non monstratur in opere, quia et sol cum nube tegitur, non videtur in terra, et tamen ardet in coelo. Sic sic esse occupata charitas solet, et intus vim sui ardoris exerit, et foris flammas operis non ostendit. Sed quia nunc ad loquendum tempus rediit, vestra me studia accendunt, ut mihi tanto amplius loqui libeat, quanto hoc vestrae mentes desiderabilius exspectant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below